IUBio

Cogito ergo sum

Valerius nospam at nospam.com
Sat Jun 3 12:08:19 EST 2000


Musca,
Grex latine loquentium est sodalitas epistularum electronicarum ubi latine
scribunt inter se multi homines qui linguam latinam colunt. De ulla et omne
re licet scribere quoad latine dicatur. Vnius diei lapso, circa quindecim
epistulae scriptae sunt. Vt sodalis fias, mitte litteras electronicas ad
inscriptionem hanc : grex-subscribe at topica.com. Te ergo voco ut nobis
jungaris et societate tua fruamur. In Grege praenomine vero utor, quod
Daniel est.

Vale.

"Musca Volitans" <musca at mail.com> wrote in message
news:NnOZ4.4989$pk3.290543 at bgtnsc04-news.ops.worldnet.att.net...
>
> Valerius wrote in message ...
> >Salve, Musca.
> >Saepe te vidi scribentem in gregibus nuntiorum et rator latinitatem tuam
> >praeclarissimam esse. Scire igitur volo utrum sodalis Gregis (Alterius)
> >Latine Loquentium sis necne.
> >
> >> Quibus dictionibus vis dicere te mentiri dupliciter vel duplex
> >> mentum habere?   ;-)
>
> Gratias plurimas tibi ago, Valeri, propter verba tua benignissima.   Ego
> quoque velim dicere te splendide latine scribere atque libenter me
> tecum prisca (et profecto "optissima"!) lingua iucundum hoc colloquium
> habere.
>
> Rogas utrum sodalis alterius gregis sim;  cuius alterius?  ignoro
> quales exsistant greges latine loquentium.  alt.lang.latin et
> humanities.classics mi sunt noti - videtur tamen multos ibi
> traductiones impetrare velle - saepe pensa scholastica!    At multa
>  fila legere mea magnopere interest, tametsi respondere tempus
> interdum caret.
>
> SPD,
> Musca Volitans
>
>
>
>
>
>
>
>
>
>







More information about the Neur-sci mailing list

Send comments to us at biosci-help [At] net.bio.net