Valerius wrote in message ...
>Salve, Musca.
>Saepe te vidi scribentem in gregibus nuntiorum et rator latinitatem tuam
>praeclarissimam esse. Scire igitur volo utrum sodalis Gregis (Alterius)
>Latine Loquentium sis necne.
>>> Quibus dictionibus vis dicere te mentiri dupliciter vel duplex
>> mentum habere? ;-)
Gratias plurimas tibi ago, Valeri, propter verba tua benignissima. Ego
quoque velim dicere te splendide latine scribere atque libenter me
tecum prisca (et profecto "optissima"!) lingua iucundum hoc colloquium
habere.
Rogas utrum sodalis alterius gregis sim; cuius alterius? ignoro
quales exsistant greges latine loquentium. alt.lang.latin et
humanities.classics mi sunt noti - videtur tamen multos ibi
traductiones impetrare velle - saepe pensa scholastica! At multa
fila legere mea magnopere interest, tametsi respondere tempus
interdum caret.
SPD,
Musca Volitans